Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
163
Einzelbild herunterladen
 

TR1STIVM LIB. I. EL. 1. 103

Nec te, quod venias magnam peregrinus in Vrbeni,Ignotum populo posse venire puta. Go

Vt titulo careas; ipso noscere colore:

Dissimulare velis; te liquet esse meum.

Clam tamen intrato; ne te mea carmina laedant.

Non sunt, ut quondam plena favoris erant.

Si quis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum G5Non putet, e gremio reiiciatque suo:

Inspice, dic, titulum. Non sum praeceptor Amoris;

Quas meruit,, poenas iam dedit illud opus.

Forsitan exspectes, ut in alta Palatia missumScandere te iubeam, Caesareamque domum. 70Ignoscant augusta mihi loca,-Dique locorum.

Venit in hoc illa fulmen ah arce caput.

Esse quidem memini mitissima sedibus illisNumina: sed timeo, qui nocuere, Deos.

Terretur minimo pennae stridore columba, 76

Vnguibus, accipiter, saucia facta tuis.

Nec procul a stabulis audet secedere, si quaExcussa est avidi dentibus agna lupi.

Vitaret coelum Phaethon, si viveret; et quos

Optarat stulte, tangere nollet equos. 80

Me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere:

Me rcor infesto, cum tonat, igne peti.

Quicunque Argolica de classe Capharea fugit;

Semper ab Euboicis vela retorquet aquis.

Et mea cymba, semel vasta percussa procella, 85Illum, quo laesa est, horret adire locum.

Ergo, care Liber, timida circumspice mente;

Et satis a media sit tibi plebe legi.

Dum petit infirmis nimium sublimia pennisIcarus, Icariis nomina fecit aquis. 90

Difficile est tamen, hic remis utaris an aura,

Dicere. Consilium resque locusque dabunt.

Si poteris vacuo tradi; si cuncta videbisMitia; si vires fregerit ira suas;

L 2