1G2 P. OVIDII NASONIS
Protinus admonitus repetet mea crimina lector;Et peragar populi publicus ore reus.
25 Neu, cave, defendas, quamvis mordebere dictis.Caussa patrocinio non bona peior erit.
Invenies aliquem, qui me suspiret ademtum;
Carmina nec siccis perlegat ista genis;
Et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
3o Sit mea, lenito Caesare, poena minor.
Nos quoque, quisquis erit,ne sit miser ille,precamur,Placatos misero qui volet esse Deos.
Quaeque volet, rata sint: ablataque Principis iraSedibus in patriis det milii posse mori.
35 Vt peragas mandata, Liber, culpabere forsan;Ingeniique minor laude ferere mei.ludicis ollicium est, ut res, ita tempora rerumQuaerere. Quaesito tempore tutus eris.Carmina proveniunt animo deducta sereno:
4o Nubila sunt subitis tempora nostra malis.Carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
Me mare, me venti, me fera iactat biems.Carminibus metusomnisabest: egoperditusensemHaesurum iugulo iam puto iamque meo.
45 Haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus;Scriptaque cum venia qualiacunque leget.
Da mihi Maeoniden, et tot circumspice casus;
Ingenium tantis excidet omne malis.
Denique securus famae, Liber, ire memento;
5o Nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
Non ita se nobis praebet Fortuna secundam,
Vt tibi sit ratio laudis habenda tuae.
Donec eram sospes, tituli tangebar amore;Quaerendique inibi nominis ardor erat.
55 Carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,Sit satis. Ingenio sic faga parta meo.
1 tamen, i, pro me tu, cui licet, adspice Romam.Di facerent, possem nunc meus esse liber.