153
FASTORVM LIB. VI.
Hic inter cineres obscoeni forma virilisAut fuit, aut visa est: sed fuit illa magis.
Iussa loco captiva fovet. Conceptus ab illaServius a coelo semina gentis habet.
Signa dedit genitor, tum cum caput igne corusco G35Contigit, inque coma flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aedeLivia, quam caro praestitit illa viro.
’ Disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
Porticus, immensae tecta fuisse domus. Gio
Vrbis opus domus una fuit: spatiumque tenebat,
Quo brevius muris oppida multa tenent.
Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
Sed quia luxuria visa nocere sua.
Sustinuit tantas operum subvertere moles Ci5
Totque suas heres perdere Caesar opes.
Sic agitur censura, et sic exempla parantur;
Cum vindex, alios quod monet, ipse facit.
Nulla nota est veniente die, quam ducere possis.
Idibus Invicto sunt data templa lovi. G5o
'Etiam Quinquatrus iubeor narrare minores.
Nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
Cur vagus incedit tota tibicen in Vrbe?
Quid sibi personae, quid stola longa, volunt?
Sic ego: sic posita Tritonia cuspide dixit. 055
Pace velim doctae verba referre Deae.
Temporibus veterum tibicinis usus avorumMagnus, et in magno semper honore fuit.
Cantabat fanis, cantabat tibia ludis:
Cantabat moestis tibia funeribus. GGo
Dulcis erat mercede labor: tempusque secutum,i Quod subito Graiae frangeret artis opus.
Adde quod Aedilis, pompam qui funeris irent,
Artifices solos iusserat esse decem.
Exsilio mutant Vrbem, Tiburque recedunt; 565
Exsilium quodam tempore Tibur erat: