144
P. OVIDII NASONIS
Sola prius furnis torrebant farra coloni;
Et Fornacali sunt sua sacra Deae.
3 1 5 Suppositum cineri panem focus ipse parabat;Strataque erat tepido tegula quassa solo.
Inde focum servat pistor, dominamque focorum,Et quae pumiceas versat asella molas.Praeteream, referamne tuum, rubicunde Priape,520 Dedecus? est multi fabula plena ioci.
Turrigera frontem Cybele redimita coronaConvocat aeternos ad sua festa Deos.
Convocat et Satyros,et rustica numina, NymphasSilenus, quamvis nemo vocarat, adest.
525 Nec licet, et longum est epulas narrare Deorum:In multo nox est pervigilata mero.
Hi temere errabant in opacae vallibus Idae:
Pars iacet, et molli gramine membra levat.
Hi ludunt, bos somnus habet: pars bracilia nectit,55o Et viridem celeri ter pede pulsat Immuni.
Vesta iacet, placidamque capit secura quietem,Sicut erat positum cespite fulta caput.
At ruber hortorum custos Nympliasque DeasqueCaptat; et errantes fertque refartque pedes.
555 Adspicit et Vestam, dubium, Nymphamne putarit,An scierit Vestam: scisse sed ipse negat.Spemcapitobscoenam, furtimque accedere tentat;
Et fert suspensos, corde micante, gradus.
Forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum54o Liquerat ad ripas lene sonantis aquae.
Ibat, ut inciperet longi Deus Hellesponti;
Intempestivo cum rudit ille sono.
Territa voce gravi surgit Dea. Convolat omnisTurba. Per infestas effugit ille manus.
345 Lampsacos iioc animal solita est mactare Priapo:Apta asini flammis indicis exta damus.
Quem tu, Diva memor, de pane monilibus ornas.Cessat opus: vacuae conticuere molae.