Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
143
Einzelbild herunterladen
 

FAST011VM LII?. VI.

113

Arte Syracosia suspensus in aere clausoStat globus, immensi parva figura poli jEt quantum a summis, tantum secessit ab imisTerra. Quod ut fiat, forma rotunda facit. aSo

Par facies templi: nullus procurrit in illoAngulus. A pluvio vindicat imbre tholus.

Cur sit virgineis, quaeris,Dea culta ministris?

Inveniam caussas bac quoque parte suas.

Ex Ope lunonem memorant Cereremque creatas a85Semine Saturni: tertia Vesta fuit.

Vtraque nupserunt; ambae peperisse feruntur:

De tribus impatiens restitit una viri.

Quid mirum, virgo si virgine laeta ministraAdmittit castas in sua sacra manus? 290

Nec tu aliud Vestam,quam vivam intellige flammam.

Nataque de flamma corpora nulla vides,lure igitur virgo est, quae semina nulla remittit,

Nec capit: et comites virginitatis habet.

Esse diu stultus Vestae simulacra putavi: 295

Mox didici curvo nulla subesse tholo.

Ignis inexstinctus templo celatur in illo.

Effigiem nullam Vesta, nec ignis, habent.

Stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur ;

Caussaque par Graii nominis osse potest. 000

At focus a flammis, et, quod fovet omnia, dictus:

Qui tamen in primis aedibus ante fuit.

Hinc quoque vestibulum diei reor: inde precandoAffamur Vestam, Quae loca prima tenes.

Ante focos olim longis considere scamnis 5o5

Mos erat; et mensae credere adesse Deos.

Nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,

Ante Vacunales stantque sedentque focos.

Venit in bos annos aliquid de more vetusto:

Fert missos Vestae pura patella cibos. 5 io

Ecce coronatis panis dependet asellis;

Et velant scabras florida serta molas.