FASTORVM L1B. VI. 145
Nomine, quam pretio, celebratior arce Tonantis,Dicam, Pistoris quid velit ara Iovis. 55o
Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
Fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iupiter, ad solium Superis regale vocatis,
Incipe, ait Marti. Protinus ille refert:
Scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum, 555Et dolor hic animi voce querentis eget !
Si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,Exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.
Ilaec est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Iupiter? hanc terris impositurus eras ? 5Co
lamque Suburbanos, Iletruscaque contudit arma.
Spes erat in cursu: nunc Lare pulsa suo est.Vidimus ornatos, aerata per atria, pictaVeste, triumphales occubuisse senes.
Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 5C5
Sede. Putant aliquos scilicet esse Deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
Totque domos vestras obsidione premi;
Nil opis in cura scirent superesse Deorum,
Et data sollicita tura perire manu. 5yo
Atque utinam pugnae pateat locus! arma capes-sant ;
Et, si non poterunt exsuperare, cadant.
Nunc inopes victus, ignavaque fata timentesMonte suo clausos barbara turba premit.
Tum Venus, et lituo pulcher trabeaque Quirinus, 575Vestaque pro Latio multa locuta suo.
Publica, respondit, cura est pro moenibus istis,Iupiter: et poenas Gallia victa dabit.
Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur,Effice: nec sedes desere, Vesta, tuas. 58o
Quodcunque est Cereris solidae, cava machina fran-
Mollitamque manu duret in igne focus.
Ov. T. 111. K