Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
121
Einzelbild herunterladen
 

121

FASTORVAI LIB. V.

Flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque:

Et pereunt lentes, advena Nile, tuae.

Vina quoque in magnis operose condita cellisFlorent; et nebulae dolia summa tegunt. 270

Mella meum munus. Volucres ego mella daturasAd violam, et cytisos, et thyma cana voco.

Nos quoque i dem facimus: tunc cum juvenilibus annisLuxuriant animi, c.orporaque ipsa vigent.

Talia dicentem tacitus mirabar. At illa, 275

lus tibi discendi, si qua requiris, ait.

Dic, Dea, ludorum , respondi, quae sit origo,j Vix bene desieram; retulit illa milii:

Caetera luxuriae nondum instrumenta vigebant:

Aut pecus, aut latam dives habebat humum. 2S0Ilinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.j Sed iam de vetito quisque parabat opes.

! Venerat in morem populi depascere saltus:ldque diu licuit, poenaque nulla fuit.

I Vindice servabat nullo sua publica vulgus: 285

Iamque in privato pascere inertis erat.

1 Plebis ad aediles delata licentia talisPublicius: animus defuit ante viris.

Rem populus recipit: mulctum subiere nocentes.

Vindicibus lamii publica cura luit. 290

Muleta data est ex parte mihi: magnoque favoreVictores ludos instituere novos.

: Parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes.

A'tile nunc iter est; Publiciumque vocant,j Annua credideram spectacula facta: negavit: 2g5

Addidit et dictis altera verba suis.

Nos quoque tangit honos: festis gaudemus, et aris:Turbaque coelestes ambitiosa sumus.

Saepe Deos aliquis pee.faudo fecit iniquos:i Et pro delictis hostia l^landa fuit.

Saepe lovem vidi, cum iam sua mittere vellet! Fulmina, ture dato sustinuisse manum.

3 oo