122
P. G VIDII NASONIS
At si uegligimur, magnis iniuria poenisSolvitur: et iustum praeterit ira modum.
5o5 Respice Thestiaden; flammis absentibus arsit.Caussa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.Respice Tantaliden: eadem Dea vela tenebat.
Virgo est; et spretos his tamen ulta focos.Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
5io Cum consternatis diripereris equis.
Longa referre mora est correcta oblivia damnis.
Ale quoque Romani praeteriere Patres.
Quid facerem? per quod lierem manifesta dolorisExigerem nostrae qualia damna notae?
3r5 Excidit officium tristi mihi. Nulla tuebarRura: nec in pretio fertilis hortus erat.
Lilia deciderant: violas arere videres,
Filaque punicei languida facta croci.vSaepe milvi Zephyrus, Dotes corrumpere noli5ao Ipsa tuas, dixit: dos milii vilis erat.
Florebant oleae; venti nocuere protervi.
Florebant segetes ; grandine laesa Ceres.
In spe vitis erat: coelum nigrescit ab Austris,
Et subita frondes decutiuntur aqua.
5a5 Nec volui iieri., nec sum crudelis in ira:
Cura repellendi sed mihi nulla fuit.
Convenere Patres: et, si bene floreat annus,Numinibus nostris annua festa vovent.Annuimus voto. Consul cum Consule ludos53o Postumio Laenas persoluere mihi.
Quaerere conabar, quare lascivia maiorHis foret in ludis, liberiorque iocus:
Sed mihi succurrit, numen non esse severum,Aptaque deliciis munera ferre Deam.
535 Tempora sutilibus cinguntur tota coronis;
Et latet iniecta splendida mensa rosa.
Ebrius incinctis philyra conviva capillisSaltat, et imprudens vertitur arte meri.