120
P. OVIDII NASONIS
Ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;ltestitit ad nostras fessa labore fores.
235 Quam simul adspexi; Quid te, Saturnia, dixi,Attulit? exponit, quem petat, illa locum.Addidit et caussam. Verbis solabar amicis.
Non, inquit, verbis cura levanda mea est.
Si pater est factus neglecto coniugis usu24 o lupiter, et nomen solus utrumque tenet;
Cur ego desperem lieri sine coniuge mater:
Et parere intacto, dummodo casta, viro?Omnia tentabo latis medicamina terris;
Et freta, Tartareos excutiamquc sinus.
245 Vox erat in cursu: vultum dubitantis habebam.Nescio quid, Nymphe, posse videris, ait.
Ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:Ira Iovis magni caussa timoris erat.
Fer, precor, auxilium, dixit; celabitur auctor:a5a Et Stygiae numen testificatur aquae.
Quod petis, Oleniis, inquam, mihi missus ab arvEFlos dabit. Est hortis unicus ille meis.
Qui dabat, IIoc, dixit, sterilem quoque tange iu-veneam,
Mater erit. Tetigi; nec mora; mater erat.
255 Protinus haerentem decerpsi pollice florem.Tangitur: et tacto concipit illa sinu,lamque gravis Thracen, et laeva Propontidosintrat:
Fitque potens voti; Marsquc creatus erat.
Qui memor accepti per me natalis, Habeto2C0 Tu quoque Romulea, dixit, in Vrbe locum.Forsitan in teneris tantum mea regna coronisEsse putes. Tangunt numen et arva meum.
Si bene floruerint segetes; erit area dives.
Si bene floruerit vinea; Bacchus erit.
2G5 Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus:Pomaque proventum temporis huius habent.