Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
119
Einzelbild herunterladen
 

110

FASTO HVjM LI 15 . V.

| Quae fuerit mihi forma,grave est narrare modestae:

Sed generum matri reperit illa Deum. 200

j Ver erat: errabam. Zephyrus conspexit; abibam,i Insequitur; fugio. Fortior ille fuit.

Et dederat fratri lloreas ius omne rapinae,

Ausus Erechthea praemia ferre domo.

Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae: 2oS

I Inquc meo non est ulla querela toro,i Vere fruor semper: vere est nitidissimus annus.

; Arbor habet frondes, pabula semper humus.

| Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris.

Aura fovet; liquidae fonte rigatur aquae. 210

Hunc meus implevit generoso flore maritus:

Atque ait, Arbitrium tu, Dea, floris habe.

Saepe ego digestos volui numerare colores;

Nec potui. Numero copia maior erat.

Roscida cum primum foliis excussa pruina est, 2iSEt variae radiis intepuere comae;

Conveniunt pictis incinctae vestibus Ilorae,

Inquc leves calathos munera nostra legunt.

Protinus arripiunt Charites; nectuntque coronas,Sertaque, coelestes implicitura comas. 220

Prima per immensas sparsi nova semina gentes,i Vnius tellus ante eoioris erat.

Prima Therapnaeo feci de sanguine florem:

Et manet in folio scripta querela suo.

Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per 225hortos:

Infelix, quod non alter et alter eras!

Quid crocon, aut Attin referam, Cinyraque crea-tum ;

De quorum per me vulnere surgit honor?

Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes.

] Iupiter hoc ut adhuc nesciat, usque precor. 200i Sancta Iovem luno, nata sine matre Minerva,

Ollicio doluit non eguisse suo.