10 !)
FASTORVM LIIS. IV.
Res placet. Alter adit nemorosi saxa Palati: 8 j6
Alter Aventinum mane cacumen init.
Sex Remus, hic volucres his sex videt ordine: pactoStatur: et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, quae moenia signet aratro.
Sacra Palis suberant: inde movetur opus, 820
Fossa lit ad solidum: fruges iaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.
Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara:
Et novus accenso fungitur igne focus.
Inde premens stivam designat moenia sulco: 8 a 5
Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
Vox fuit haec regis, Condenti, lupiter, urbem,
Et genitor Mavors, Vestaque mater ades;
Quosque pium est adhibere Deos, advertite cuncti:Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus. 85 o
Longa sit huic aetas, dominaeque potentia terrae:Sitque sub hac oriens occiduusque dies.
Ille precabatur. Tonitru dedit omnia laevolupiter: et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti iaciunt fundamina cives; 835
Et novus exiguo tempore murus erat.
Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat;Sintque, Celer, curae, dixerat, ista tuae.
Nevc quis aut muros, aut factam vomere fossamTranseat; audentem talia dede neci. 8io
Quod Remus ignorans, humiles contemnere murosCoepit, et, His populus, dicere,tutus erit !
Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum.
Ille premit duram sanguinolentus humum.
Haec ubi rex didicit; lacrimas introrsus obortas 810Devorat, et clausum pectore Vulnus habet.
Flere palam non vult, exemplaque fortia servat:Sicque meos muros transeat hostis, ait.
Dat tamen exsequias: neciam suspendere fletumSustinet; et pietas dissimulata patet. 85c>