Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
110
Einzelbild herunterladen
 

110 P. OVIDII NASOXIS

Osculaque applicuit posito suprema feretro:

Atque ait, Invito frater ademte, vale.Arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,Faustulus, et moestas Acca soluta comas.

155 Tum iuvencm nondum facti flevere Quirites.Yltima plorato subdita flamma rogo est.

Vrbs oritur, quis tunc hoc ulli credere posset?

Victorem terris impositura pedem.

Cuncta regas: ct sis magno sub Caesaresemper:

tGo Saepe etiam plures nominis huius habe.

Et quoties steteris domito sublimis in orbe;Omnia sint humeris inferiora tuis.

Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.

Mia tamen media est inter utramque dies.

iG6 Numina vulgares Veneris celebrate puellae.

Multa professarum quaestibus apta Venus.Poscite ture dato formam, populique favorem:Poscite blanditias, dignaque verba ioco.Cumque sua dominae date grata sisymbria myrto,Sjo Textaque composita iuncea vincla rosa.

Templa frequentari Collinae proxima portaeNunc decet: a Siculo nomina colle tenent.Ytque Syracusas Arethusidos abstulit armisClaudius, et bello te quoque cepit, Eryx;

8y5 Carmine vivacis Venus est translata Sibyllae;lnque suae stirpis maluit urbe coli.

Cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,Quaeritis; et quare sit loris ista dies?

Turnus, an Aeneas Latiae gener esset Amatae,880 Delium erat, lletruscas Turnus adoptat opesClarus orat, sumtisque ferox Mezentius armis:

Et vel equo magnus, vel pede maior erat.

Quem Ilutuli Turnusque suis adsciscere tentantPartibus. Haec contra dux ita Tuscus ait: