10 S
P. OVIDII NASONIS
Tum licet, apposita, veluti cratere, camella,
780 Lac niveum potes, purpureamque sapam :
Moxquc per ardentes stipulae crepitantis acervosTraiicias celeri strenua membra pede.Expositus mos est. Moris mihi restat origo.Turba facit dubium, coeptaque nostra tenet.
785 Omnia purgat edax ignis, vitiumque metallisExcoquit: idcirco cum duce purgat oves.
A11, quia cunctarum contraria semina rerumSunt duo discordes, ignis et unda, Dei;lunxerunt elementa patres; aptumque putarunt790 Ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
An, quod in his vitae caussa est; haec.perdiditexul:His nova fit coniux: haec duo- magna putant?Vix equidem credo; sunt qui Phaethonta referriCredant, et nimias Deucalionis aquas.
795 Pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,Scintillam subito prosiluisse ferunt.
Prima quidam periit; stipulis excepta secunda est.
Hoc argumenti flamma Palilis habet.
A11 magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
800 Innocuum victo cui dedit ignis iter?
Num tamen est vero propius: cum condita Roma est,Transferri iussos in nova tecta Lares?Mutantesque domum tectis agrestibus ignem,
Et cessaturae supposuisse casae?
8 o 5 Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?Quod lit natali nunc quoque, Roma, tuo.
Ipse locus caussas vati facit. Vrbis origoVenit: ades festis, magne Quirine, tuis.
Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne810 Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes, et moenia ponere utriqueConvenit. Ambigitur,moenia ponat uter.
Nil opus est, dixit, certamine, Romulus, ullo:Magna fides avium est: experiamur aves.