FASTO 11VM LIO. IV.
Ncve secuturi possent nescire nepotes;
Tempora Dis generis continuata dedit.
Sed Veneris mensem Graio sermone notatumAuguror: a spumis est Dea dicta maris.
Nec tibi sit mirum Graio rem nomine dici:
Itala nam tellus Graecia maior erat.
A r cnerat Evander plena cum classe suorum:
Venerat Alcides, Genius uterque genus.
Ilospes Arentinis armentum pavit in herbisClaviger: et tanto est Albula pota Deo.
Dux quoque Neritius. Testes Lacstrygones exstant:Et quod adhuc Circes nomina littus habet. jn
Et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udiStabant: Argolicae quod posuero manus.
Venerat Atridae fatis agitatus Ilalesus;
A quo se dictam terra Falisca putat.
Adiice Troianae suasorem Antenora pacis, 73
Et generum Oeniden, Appule Daune, tuum.
Serus ab Iliacis, ct post Antenora, dammisAttulit Aeneas in loca nostra Deos.
Huius erat Solimus, Phrygia comes exsul ab Ida:
A quo Sulmonis moenia nomen habent; 80
Sulmonis gelidi patriae, Germanice, nostrae.
Ale miserum, Scythico quam procul illa solo est!Ergo ego tam longe? sed supprime, Musa, querelas:Non tibi sunt moesla sacra canenda lyra.
Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem 85Eripuisse velint, invideuntque,Venus.
Nam, quia Ver aperit tunc omnia, densaque ceditFrigoris asperitas, fetaque terra patet:
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum:
Quem Venus iniecta vindicat alma manu. go
Illa quidem totum dignissima temperat orbem:
Illa tenet nullo regna minora Deo:luraque dat coelo, terrae, natalibus undis;
Perque suos initus continet omne genus.
87
Co
Oi