Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
88
Einzelbild herunterladen
 

8S

P. OVIDII NASONIS

g 5 Illa Deos omnes, longum enumerare, creavit:

Illa satis caussas arboribusque dedit:

Illa rudes animos hominum contraxit in unum,'Et docuit iungi cum pare quemque sua.

Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda io-luptas?

100 Nec coeant pecudes, si levis absit amor.

Cum mare trux aries cornu decertat: at idemFrontem dilectae laedere parcit ovis.

Deposita taurus sequitur feritate iuvcncam,Quem toti saltus, quem nemus omne, tremunt.io 5 Vis eadem, lato quodcunque sub aequore vivit,Servat; et innumeris piscibus impiet aquas.Prima feros habitus homini detraxit: ab illaVenerunt cultus mundaque cura sui.

Primus amans carmen vigilatum nocte negatalio Dicitur ad clausas concinuisse fores.Eloquiumque fuit duram exorare puellam:Proque sua caussa quisque disertus erat.

Mille per hanc artes motae: studioque placendi,Quae latuere prius, multa reperta ferunt.n 5 Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundiAudeat? a nobis sit procul iste furor.

Quid? quod ubique potens, templisque frequen-tibus aucta,

Vrbe tamen nostra ius Dea maius habet.

Pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat;

120 Cum gemuit teneram cuspide laesa manum;Coelestesque duas Troiano iudice vicit.

Ah! nolim victas hoc meminisse Deas;Assaracique nurus dicta est: ut scilicet olimMagnus Iuleos Caesar haberet avos.

125 Nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullumVere nitent terrae; vere remissus ager.

Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt;Nunc tumido gemmas cortice palmes agit.