80
P. OVIDII NASONIS
25 Vtque fero Marti primam dedit ordine sortem,Quod sibi nascenti proxima caussa fuit;
Sic Venerem, gradibus multis in gente repertam.Alterius voluit mensis habere locum:Principiumque sui generis, rerolutaque quaerens5o Saecula, cognatos venit ad usque Deos.Danlanon Electra nesciret Atlantide cretumScilicet; Electran concubuisse Iovi'1Huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:Assaracon creat hic: Assaracusque Capyn.
55 Proximus Anchisen, cum quo commune parentisNon dedignata est nomen habere A enus.
Hinc satus Aeneas, pietas spectata per ignes,Sacra, patremque humeris, altera sacra, tulit.A r enimus ad felix aliquando nomen liili:
4o Ahide domus Teucros Iulia tangit avos.
Postumus huic: qui, quod silvis fuit ortus in altis,Silvius in Latia gente vocatus erat.
Isque, Latine, tibi pater est: subit Alba Latinum •Proximus est titulis Epitos, Alba, tuis.
45 Ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae;
Et tuus est idem, Calpete, factus avus.
Cumque patris regnum post hunc Tiberinus ha-beret;
Dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
Iam tamen Agrippan genitum, Rcmulumque ne-potem
5o Audcrat: in Remulum fulmina missa ferunt.A r enit Aventinus post hos: locus inde vocatus;
Mons quoque. Post illum tradita regna Procae.Quemsequitur diri Numitor germanus Amuli.
Ilia cum Lauso de Numitore sati.
55 Ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti;Teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
Ille suos semper Venerem Marteniquc parentesDixit; et emeruit vocis habere iidem.