Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
73
Einzelbild herunterladen
 

1 FASTOKVM Jj115. 111. 73

Bacchelevis, leviorquetuis, quae tempora cingunt,

, Frondibus; in lacrimas cognite Bacche meas;

Ausus es ante oculos adducta pellice nostrosTam bene compositum sollicitare torum ?

Heu ubi pacta lides? ubi, quae iurare solebas? 485. Me miseram, quoties haec ego verba loquor!

Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas:

ludicio peccas turpius ipse tuo.

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar:

Ne toties lalli digna luisse puter. 4go

Praecipue cupiam celari Thesea; ne teConsortem culpae gaudeat esse suae.

At, puto, praeposita est fuscae mihi candida pellex.

Eveniat nostris hostibus ille color.

Quid tamen hoc refert, vitio si gratior ipso est? 4g5Quid facis? amplexus inquinat illa tuos.

Bacche, fidem praesta; nec praefer amoribusullam

Coniugis, assuetae semper amare virum.

Ceperunt matrem formosi cornua tauri;

Me tua: at hic laudi est, ille pudendus amor. 500Ne noceat, quod amo: neque enim tibi, Bacche,

I nocebat,

Quod flammas nobis fassus es ipse tuas.

Nec, quod nos uris, mirum facis. Ortus in igneDiceris, et patria raptus ab igne manu.

Illa ego sum, cui tu solitus promittere coelum. Snh Heu mihi, pro coelo qualia dona fero !

Dixerat: audibat iamdudum verba querentisLiber, ut a tergo forte secutus erat.

Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat:

Et, Pariter coeli summa petamus, ait. 5 X " 0

Tu mihi iuncta toro, mihi iuncta vocabula sumes:lam tibi mutatae Libera nomen erit.

; Sintque tuae tecum faciam monumenta coronae;

1 'Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi.