72
P. OVIDII NASONIS
Vis ea si verbi est; cur non ego Veiovis aedem,Aedem non magni suspicer esse lovis?lamque, ubi caeruleum variabunt sidera coelum,45o Suspice: Gorgonei colla videbis equi.
Creditur hic caesae gravida cervice MedusaeSanguine respersis prosiluisse iubis.
Iluic supra nubes et subter sidera lapsoCoelum pro terra, pro pede penna luit.
455 lamque indignanti nova frena receperat ore,
Cum levis Aonias ungula fodit aquas.
Nunc fruitur coelo, quod pennis ante petebat:
Et nitidus stellis quinque decemque micat.
Protinus adspicies venienti nocte Coronam4Go Gnosida. Theseo crimine facta Dea est.lam bene periuro mutarat coniugo Bacchum,Quae dedit ingrato iila legenda viro.
Sorte tori gaudens, Quid llebam rustica, dixit?Vtiliter nobis perlidus ille fuit.
4G5 Interea Liber, depexus crinibus, IndosVincit, et Eoo dives ab orbe venit.
Inter captivas facie praestante puellasGrata nimis Baccho lilia regis erat.
Elebat amans coniux, spatiataque Iittore curvoiyo Edidit incultis talia verba comis:
En iterum similes, lluctus, audite querelas:
En iterum lacrimas accipe, arena, meas.Dicebam, memini, periure et perfide Theseu.Ille abiit: eadem crimina Bacchus habet.
475 Nunc quoque, nulla viro, clamabo, femina
credat.
Nomine mutato caussa relata mea est.
O utinam mea sors, qua primum coeperat, isset'lamque ego praesenti tempore nulla forem!Quid me desertis perituram , Liber, arenis48o Servabas? potui dedoluisse semel. •