Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
74
Einzelbild herunterladen
 

74

P. OVIDII NASONIS

5 1 5 Dicta facit: gemmasque novem -transformat in

ignes.

Aurea per stellas nunc micat illa novem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,Purpureum rapido qui vehit axe diem;

Altera gramineo spectabis Equiria campo,

&20 Quem Tiberis curvis in latus urget aquis.

Qui tamen ciecta si forte tenebitur unda;

Coelius accipiet pulverulentus equos.

Idibus est Annae festum geniale Perennae,

Haud procul a ripis, advena Tibri, tuis.

525 Plebs venit, ac virides passim disiecta per herbasPotat, et accumbit cum pare quisque sua.

Sub love pars durat: pauci tentoria ponunt:

Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est:Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis :53o Desuper extentas imposuere togas.

Sole tamen vinoque calent: annosque precantur,Quot sumant cyathos; ad numerumque bibunt.Invenies illic, qui Nestoris ebibat annos:

Quae sit per calices facta Sibylla suos.

535 Illic et cantant, quidquid didicere theatris;

Et iactant faciles ad sua verba manus:

Et vincunt posito duras cratere choreas,

Cultaque diffusis saltat amica comis.

Cum redeunt, titubant; et sunt spectacula vulgo:54o Et fortunatos obvia turba vocant.

Occurri nuper: visa est mihi digna relatuPompa: senem potum pota trahebat anus.

Quae tamen haec Dea sit, quoniam rumoribuserrant,

Fabula proposito nulla tacenda meo.

515 Arserat Aeneae Dido miserabilis igne: I

Arserat extructis in sua fata rogis.