FASTOIIVM Ij 115. III. 07
Regnatenent fortesque manu, pedibusque fugaces:
Et perit exemplo postmodo quisque suo.
Defluit incerto lapidosus murmure rivus:
Saepe, sed exiguis haustibus, inde bibes.
Egeria est, quae praebet aquas, Deagrata Eumenis. aySIlla Xumae coniux consiliumquc fuit.
Principio nimium promtos ad bella QuiritesMolliri placuit iure, Deumque metu.
Inde datae leges, ne firmior omnia posset:
Coeptaque sunt pure tradita sacra coli. aSo
Exuitur feritas, armisque potentius aequum est:
Et cum cive pudet conseruisse manus.
Atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara;
V inaque dat tepidis salsaque farra focis.
Ecce Deum genitor rutilas per nubila flammas a85Spargit, et effusis aethera siccat aquis.
Non alias missi cecidere frequentius ignes.
ilex pavet; et vulgi pectora terror habet.
Cui Dea, No nimium terrere; piabile fulmenEst, ait: et saevi flectitur ira lovis. aqo
Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandiProdere, Romani numen uterque soli.
Nec sine vi tradent. Adhibeto vincula captis.
Atque ita, qua possint, erudit, arte capi.
Lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, aq5
Quo posses viso dicere, Numen inest.
In medio gramen, muscoque adoperta virentiManabat saxo vena perennis aquae.
Inde fere soli Faunus Picusque bibebant.
Huc venit, ct fonti rex Xuina mactat ovem: 3oo
Plcnaque odorati disponit pocula Bacchi;
Cumque suis antro conditus ipse latet.
Ad solitos veniunt silvestria numina fontes:
Et relevant multo pectora sicca mero.
Vina quies sequitur:gelido Numa prodit ab antro, 5oaVinclaque sopitas addit in arcta manus.
E 2