66 P. OVIDII NASONIS
Arboribus redeunt detonsae frigore frondes;
Vvidaquc e tenero palmite gemina tumet.Quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat ir. auras,aio Fertilis occultas invenit herba vias.
Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi:Nunc avis in ramo tecta laremque parat.Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes:Quarum militiam votaque partus habet.ai 5 Adde, quod excubias regi Romanus agebat;
Qua nunc Esquilias nomina collis habet.
Illic a nuribus lunoni templa LatinisHac sunt, si memini, publica facta die.
Quid moror, et variis onero tua pectora caussis?2S0 Eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.
Mater amat nuptas: matris me turba frequentant.
Haec nos praecipue tam pia caussa decet.
Ferte Deae flores: gaudet florentibus herbisHaec Dea: de tenero cingite flore caput.
2 55 Dicite, Tu lucem nobis, Lucina, dedisti.
Dicite, Tu voto parturientis ades.
Si qua tamen gravida est: resoluto crine prccetur,Vt solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicat, quare coelestia Martis260 Arma ferant Salii, Mumuriumque canant fNympha, mone, nemori stagnoque operataDianae:
Nympha, Numae coniux, ad tua facta veni.Vallis Aricinae silva praecinctus opacaEst lacus, antiqua rclligione sacer.
16 5 Hic latet Hippotytus furiis distractus equorum:Vnde nemus nullis illud initur equis.
Licia dependent, longas velantia sepes.
Et posita est meritae multa tabella Deae.
Saepe potens voti, frontem redimita coronis,
270 Femina lucentes portat ab Vrbe faces.