I FASTOKVM E IIS. 111. 05
lamque fere raptae matrum quoque nomen habe-bant :
Tractaque erant longa bella propinqua mora,f Conveniunt nuptae ilictam Iunonis in aedem: 20 S
I Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:
0 pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
Non ultra lente possumus esse piae.
Stant acies: sed utra Di sint pro parte rogandi,Eligite. Hinc coniux, hinc pater arma tenent. 210Quaerendum, viduae fieri malimus, an orbae.
Consilium vobis forte piumque dabo.
Consilium dederat. Parent, crinemque resolvunt;
Moestaque funerea corpora veste tegunt,lam stabant acies ferro mortique paratae: 2x5
lam lituus pugnae signa daturus erat:
Cum raptae veniunt inter patresque virosque;
Inque sinu natos pignora cara ferunt.
Vt medium campi passis tetigere capillis;
ln terram posito procubuere genu: 220
| Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes! Tendebant ad avos brachia parva suos.
Qui poterat, clamabat avum, tum denique visum:
Et qui vix poterat, posse coactus erat.
Tela viris animusque cadunt: gladiisque remotis 225Dant soceri generis, accipiuntque, manus.Laudatasque tenent natas; scutoque nepotemFert avus: hic scuti dulcior usus erat.
Inde diem, quae prima, meas celebrare Kal en dasOebalides matres non leve munus habent. 200
An, quia, committi strictis mucronibus ausae.Finierant lacrimis Martia bella suis?
; Vel, quoti erat de me feliciter Ilia mater,
Rite colunt matres sacra, diemque meum.
«Quid? quod hiems, adoperta gelu, nunc denique 235! cedit;
i Et pereunt vietae Sole tepente nives,i Ov. T. 111. F,
■i