Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
64
Einzelbild herunterladen
 

04

P. OVIDII NASOXISCum sis officiis, Gradive, virilibus aptus;

ijo Dic milii, matronae cur tua festa colant.Sic ego: sic posita dixit mihi casside Mavors;

Nunc primum studiis pacis, Deus utilis armis,Advocor: et gressus in nova castra fero.

175 Nec piget incepti. Iuvat hac quoque parte mo-

IIoc solam ne se posse Minerva putet.

Disce, Latinorum vates operose dierum,

Quod petis: et memori pectore dicta nota.

Pan a fuit, si prima velis elementa referre,

180 Roma: sed in parva spes tamen huius erat.Moeniaiam stabant, populis angusta futuris:Credita sed turbae tunc nimis ampla suae.

Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati;

Adspice de canna straminibusque domum.

185 In stipula placidi carpebat munera somni:

Et tamen ex illo venit in astra toro.

Iamque loco maius nomen Romanus habebat:

Nec coniux illi, nec socer ullus erat.

Spernebant generos inopes vicinia dives:iqo Et male credebar sanguinis auctor ego.

In stabulis habitasse, boves pavisse, nocebat;

lugeraque inculti pauca tenere soli.

Cum pare quaeque suo qoeunt volucresque ferae-

Atque aliquam, de qua procreet, anguis habet.190 Extremis dantur connubia gentibus: at, quaeRomano vellet nubere, nulla fuit.

Indolui; patriamque dedi tibi, Romule, mentem.

Tolle preces, dixi: quod petis, arma dabunt.Festa para Conso: Consus tibi caetera dicet;

2uo Illo facta die cum sua sacra canet.

Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem.

Tum primum generis intulit arma socer.

Sed tamen in dextra missilis hasta fuit;

rari:

que: