Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
61
Einzelbild herunterladen
 

FASTORVM LIB. III.

01

Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti,

Et redigunt actos in sua rura boves.

Yt genus audierunt; animos pater editus auget: f,5

Et pudet in paucis nomen habere casis:

Romuleoque cadit traiectus Amulius ense:

Regnaque longaevo restituuntur avo.

Moenia conduntur: quae, quamvis parva fuerunt,Non tamen expediit transiluisse Remo. _ 0

Iam, modo qua fuerant silvae, pecorumque re- 1cessus,

Vrbs erat: aeternae cum pater Vrbis ait:

Arbiter armorum, de cuius sanguine natusCredor; et ut credar, pignora certa dabo:

\ te principium Romano ducimus anno: -5

Primus de patrio nomine mensis eat.fox rata lit; patrioque vocat de nomine mensemDicitur haec pietas grata fuisse Deo.t tamen ante omnes Martem coluere priores.

IIoc dederat studiis bellica turba suis. y 0

Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,Vulcanum tellus Hypsipylea colit:unonem Sparte, Pelopeiadesque Mycenae:Pinigerum Fauni Maenalis ora caput,lars Latio venerandus erat; quia praesidet armis. 85Arma ferae genti remque decusque dabant.

,uod si forte vacas, peregrinos inspice Fastos:Mensis in his etiam nomine Martis erit,ertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis:

Sextus apud populos, Hernica terra, tuos. 00uter Aricinos, Albanaque tempora constantFactaque Telegoni moenia celsa manu,uintum Laurentes, bis quintum Aequicolusasper,

A tribus hunc primum turba Curensis habet,t tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis y5

Convenit: hic genti quartus utrique Deus.

I