02 1>. OVIDII NASONIS
llonmlus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,Sanguinis auctori tempora prima dedit.
Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas.100 Ille minor geminis mensibus annus erat.Nondum tradideras victas victoribus artes,Graecia, facundum, sed male forte-, genus.
Qui beno pugnarat, Romanam noverat artem:Mittere qui poterat pila, disertus erat.io5 Quis tunc aut llyadas, aut Pleiadas Atlanteas.Senserat, aut geminos esse sub axe polos?
Esse duas Arctos; quarum Cynosura petaturSidoniis; Helicen Graia carina notet?
Signaque, quae longo Frater percenseat anno,
11 » Ire per haec uno mense Sororis equos?
Libera currebant, et inobservata per annumSidera: constabat sed tamen esse Deos.
Non illi coelo labentia signa movebant;
Sed sua: quae magnum perdere crimen erat.n5 lllaque de foeno. Sed erat reverentia foeno,Quantum nunc aquilas cernis habere tuas.Pertica suspensos portabat longa mauiplos:
Ynde maniplaris nomina miles habet.
Ergo animi indociles, et adhuc ratione carentes120 Mensibus egerunt lustra minora decem.
Annus erat, decimum cum Luna repleverat orbem.
Ilie numerus magno tunc in honore fuit.
Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus;Seu quia bis quino femina mense parit.
125 Seu quod adusque decem numero crescente venitur;Principium spatiis sumitur inde novis.
Inde pares centum denos secrevit in orbesRomulus: hastatos inslituitque decem.
Et totidem princeps, totidem pilanus, habebati5o Corpora: legitimo quique merebat equo.
Quin etiam partes totidem Titiensibus ide-m,Quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit.