Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
55
Einzelbild herunterladen
 

FASTORVM LIB. II. 55

Ecquid in officio torus est socialis? et ecquidConiugibus nostris mutua cura sumus? 700

Quisque suam laudant: studiis certamina crescunt;

Et fervent multo linguaque corque mero.

Surgit, cui clarum dederat Collatia nomen;

Non opus est verbis, credite rebus, ait.

Nox superest: tollamur equis, Vrbemque petamus. 7 55Dicta placent: frenis impediuntur equi.

Pertulerant dominos. Regalia protinus illiTecta petunt: custos in fore nullus erat.

Ecce nurum Regis fusis per colla coronisInveniunt posito pervigilare mero. 7 1 !:

Inde cito passu petitur Lucretia. Nebat:

Ante torum calatbi lanaque mollis erant.

Lumen ad exiguum famulaedata pensa trahebant:Inter quas tenui sic ait ipsa sono:

Mittenda est domino,nunc, nunc properate, puellae, 7 ioQuamprimum nostra facta lacerna manu.

Quid tamen audistis? nam plura audire soletis:Quantum de bello dicitur esse super?

Postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,Improba, quae nostros cogis abesse virosi 7 5 o

Sint tantum reduces. Sed enim temerarius illeEst meus: et stricto quolibet ense ruit,j Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago| Me subit: et gelidum pectora frigus habet.

(Desinit in lacrimas: intentaque fila remittit; 7001 In gremio vultum deposuitque suum,jlloc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam,

J Et facies animo dignaque parque fuit.

Pone metum, venio, coniux ait. Illa revixit;

Deque viri collo dulce pependit onus. 760

Interea iuvenis furiales regius ignesConcipit, et caeco raptus amore furit.

Forma placet, niveusque color, flavique capilli;Quique aderat nulla factus ab arte decor.