Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
56
Einzelbild herunterladen
 

50 I>. OVIDII NASONIS

j 65 Verba placent, et vox; etquodcorrumperenon est'Quoque minor spes est, hoc magis ille cupii,lam dederat cantum lucis praenuntius ales;

Cum referunt iuvenes in sua castra pedem.Carpitur attonitos absentis imagine sensus770 Ille: recordanti plura magisque placent.

Sic sedit: sic culta luit: sic stamina nevit:Neglectae collo sic iacuere comae:

Hos habuit vultus: haec illi verba fuere:

Hic decor, haec facies, hic color oris erat.

775 Vt solet a magno fluctus languescere llatu;

Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet:

Sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,Quem dederat praesens forma, manebat amor.Ardet; et iniusti stimulis agitatus amoris7S0 Comparat indigno vimque dolumque toro.Exitus in dubio est: audebimus ultima, dixit.

Viderit audentes Forsne Deusne iuvet.

Cepimus audendo Gabios quoque. Talia fatusEnse latus cingit; tergaque pressit equi.

785 Accipit aerata iuvenem Collatia porta,

Condere iam vultus Sole parante suos.

Hostis, ut hospes, init penetralia Collatina:Comiter excipitur: sanguine iunetus erat.Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum790 Infelix epulas hostibus illa suis.

Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni.

Nox erat, et tota lumina nulla domo.

Surgit, et auratum vagina liberat ensem:

Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.

7q5 Vtque torum pressit; Ferrum, Lucretia, merum est,Natus, ait, Regis, Tarquiniusque vocor.

Illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi,Aut aliquid toto pectore mentis habet.

Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis,Soo Parva sub infesto cum iacet agna lupo.

J