Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
54
Einzelbild herunterladen
 

54

P. OVIDII NASO.MS

Gg 5 Qui mea crudeli laceravit verbere terga.

Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.

Luna fuit. Spectant iuvenem, gladiosque recon-dunt:

Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque, et, ut secum tueaturbella, precantur,yoo Callidus ignaris.annuit ille viris.

Iamque potens, misso genitorem appellat amico.Prodendi Gabios quod sibi monstret iter.Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,Sectus humum rivo lene sonantis aquae.

-::5 Illic Tarquinius mandata latentia natiAccipit, et virga lilia summa metit.

Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit;

Filius, Agnosco iussa parentis, ait.

Nec mora: Principibus caesis ex urbe Gabina,

710 Traduntur ducibus moenia nuda suis.

Ecce nefas visu, mediis altaribus anguisExit, et exstinctis ignibus exta rapit.

Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita: MatriQui dederit princeps oscula, victor erit.

71.5 Oscula quisque suae matri .properata tulerunt,Non intellecto credula turba Deo.

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut essetTutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.

Ille, iacens pronus, matri dedit oscula Terrae,

720 Creditus ollenso procubuisse pede.

Cingitur interea Romanis Ardea signis,

Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes committerepugnam;

Luditur in castris: otia miles agit.

jib Tarquinius invenis socios dapibusque meroqueAccipit, atque illis rege creatus, ait:

Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello,

Nec sinit ad patrios arma referre Deos;