36
P. OVIDII NASONIS
Quem modo coelatum stellis Delphina ridebas,80 is fugiet risus nocte sequente tuos :
Seu fuit occultis felix in amoribus index:
Eesbida cum domino seu tulit ille lyram.
Quod mare non norit, quae nescit Ariona tellus 1Carmine currentes ille tenebat aquas.
85 Saepe, sequens agnam, lupus est hac roce retentus-Saepe aridum fugiens restitit agna lupum:Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una;
Et stetit in saxo proxima cerra leae:
Et sine lite loquax cum Palladis alite cornixoo Sedit; et accipitri iuncta columba fuit.
Cynthia saepe tuis fertur, rocalis Arion,Tamquam fraternis obstupuisse modis.
Nomen Arionium Siculas impleverat urbes;Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis.g 5 Inde domum repetens puppim conscendit Arion;Atque ita quaesitas arte ferebat opes.
Forsitan, infelix, ventos undamque timebas.
At tibi nare tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense,i oo Caeteraque armata conscia turba manu.
Quid tibi cum gladio? dubiam rege, narita, pinumNon sunt haec digitis arma tenenda tuis.
Ille metu vacuus, Mortem non deprecor, inquit:Sed liceat sumta pauca referre lyra.io5 Dant veniam, ridentque moram. Capit ille co-ronam ;
Quae possit crines, Phoebe, decere tuos.Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:Reddidit icta suos polLice chorda sonos;Flebilibus reluti numeris canentia durai io Traieetus penna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus desilit undas.Spargitur impulsa caerula puppis aqua.