35
FASTORVM LIO. 11.
Ali nimium faciles, qui tristia crimina caedis 45Fluminea tolli posse putetis aqua!
Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,
Primus, ut est, lani mensis et ante fuit.
Qui sequitur lanum, reteris fuit ultimus anni.
Tu quoque sacrorum, Termine, linis eras. 5oPrimus enim lani mensis, quia ianua prima est.
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longoTempora bis quini continuasse Viri.
Pi ■incipio mensis, Phrygiae contermina Matri, 55Sospita delubris dicitur aucta novis.
Nunc ubi sint, illis, quaeris, sacrata Kalendis,Templa Deae? longo procubuere die.
Caetera ne simili caderent labefacta ruina,
Cavit sacrati provida cura ducis; Go
Sub quo delubris sentitur nulla senectus.
Nec satis est homines, obligat ille Deos.Templorum positor, templorum sancte repostor,
Sit Superis, opto, mutua cura tui.
Dent tibi coelestes, quot tu coelestibus, annos: 65
Proque tua maneant in statione domo.
Tum quoque vicini lucus celebratur Asyli;
Qua petit aequoreas advena Tibris aquas.
Ad penetrale Numae, Capitolinumque Tonantem,
In que lovis summa caeditur arce bidens. 70
Saepe graves pluvias adopertus nubibus AusterConcitat, aut posita sub nive terra latet.
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas,Gemmea purpureis cum iuga demit equis;
Illa nocte aliquis, tollens ad sidera vultum, 75
Dicet, Vbi est hodie, quae Lyra fulsit heri?Dumque Lyram quaeret, medii quoque terga LeonisI 11 liquidas subito mersa notabit aquas.
C 3