Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
37
Einzelbild herunterladen
 

37

FASTOHVIM L1I3. II.

lude, fide maius, tergo delphina recurvoSe memorant oneri supposuisse novo.

Ille sedens citharamque tenet, pretiumque ve- 1 15hendi

Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas.

Di pia facta vident. Astris delphina recepitiupiter, et stellas iussit habere novem.

IN unc mihi mille sonos, quoque est memoratusAchilles,

Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, 120

Dum caninius sacras alterno carmine Nonas;

Maximus hinc Fastis accumulatur honos.

Delicit ingenium, maioraque viribus urgent.

Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.

Quid volui demens Elegis imponere tantum 1 n5

Ponderis? heroi res erat ista pedis.

Sancte Pater patriae, tibi Plebs, tibi- Curia nomenHoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen, Eques,lies tamen ante dedit. Sero quoque vera tulisti

Nomina: iam pridem tu Pater orbis eras. 100

Hoc tu per terras, quod in aethere Iupiter alto,Nomen habes. Hominum tu pater, ille Deum.Romule, concedas: facit hic tua magna tuendoMoenia: tu dederas transilienda Remo.

Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit. i35Hoc duce llomanum est Solis utrumque latus.

Tu breve nescio quid vietae telluris habebas;

Quodcunque est alto sub love, Caesar habet.

Tu rapis: hic castas duce se iubet esse maritas.

Tu recipis luco, submovet ille nefas.

Vis tibi grata fuit: florent sub Caesare leges.

Tu Domini nomen, Principis ille tenet.

Te Remus incusat; veniam dedit hostibus ille.Coelestem fecit te pater; ille patrem.