Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
34
Einzelbild herunterladen
 

31 P. OVIDII NASONIS

Si mihi non valido torquentur pila lacerto;

Nec bellatoris terga premuntur equi;

Nec galea tegimur, nec acuto cingimur cuse;

Ilis habilis telis quilibet esse potest:j5 At tua prosequimur studioso pectore, Caesar,Nomina: per titulos ingredimurque tuos.

Ergo ades, et placido paulum mea munera vultuRespice; pacando si quid ab hoste vacas.

Februa Romani dixere piamina patres:

20 Nunc quoque dant verbo plurima signa iid.em.

Pontifices ab Rege petunt et Flamine lanas,

Quis veteri lingua Februa nomen erat.

Quaeque capit lictor domibus purgamina certis,Torrida cum mica farra, vocantur idem.

25 Nomen idem ramo, qui, caesus ab arbore pura,Casta sacerdotum tempora fronde tegit.

Ipse ego Flaminicam poscentem februa vidi:Februa poscenti pinea virga data est.

Denique quodcunque est, quo pectora nostra pia-mur,

5o Hoc apud intonsos nomen habebat avos.

Mensis ab his dictus, secta quia pelle LuperciOmne solum lustrant, idque piamen habent;

Aut quia placatis sunt tempora pura sepulchris,Tunc cum ferales praeteriere dies.

55 Omne nefas, omnemque mali purgamina caussaeCredebant nostri tollere posse senes.

Graecia principium moris fuit. Illa nocentesImpia lustratos ponere facta putat.

Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci4o Caede per Haemonias solvit Acastus aquas.

Vectam frenatis per inane draconibus AegeusCredulus immerita Phasida iuvit ope.

Amphiaraides Naupactoo Acheloo,

Solve nefas, dixit. Solvit et ille nefas.