FASTORVM LIB. \.
2 ?
Nere daret saltum properans insistere terrae,
Vix est Evandri vixcpie retenta manu.
Diquc petitorum, dixit, salvete locorum;
Tucpie novos coelo terra datura Deos: 5m
Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Ft Nemora, et Silvae, Naiadumque chori;
Este bonis avibus visi natoque mihique:ltipaque felici tacta sit ista pede.
Fallor'! an hi lient ingentia moenia colles? 5i h
luraque ab hac terra caetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum !
Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus.
Hic quoque caussa novi femina Martis erit. 5a-Care nepos, 1'alla, funesta quid induis arma?
Indue: nou humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges.
Obruet hostiles ista ruina domos.
Vrite victrices Neptunia Pergama flammae; Sali
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Iam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem,Afferet: Iliacos,excipe, Vesta, Deos.
Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem:
F.t lient ipso sacra colente Deo: 53o
Et penes Augustos patriae tutela manebit.
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde, nepos natusque Dei, licet ipse recuset,
Pondere coelesti mente paterna feret.
Vtque ego perpetuis olim sacrabor jn aris: 55h
Sic Augusta novum lulia numen erit.
Talibus ut nostros dictis descendit in annos;
Substitit in medios praescia lingua sonos.
Puppibus egressus Eatia stetit exsul in herba.
Felix, exsilium cui locus ille fuit! 5io
Nccmora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alterMontibus Ausoniis Arcade maior erat.