20 I’. OVIDII NASONIS
Hic fuit Evamler: qui, quamquam clarus utroque,Nobilior sacrae sanguine matris erat.
Quae, simul aetherios animo conceperat ignes;Ore dabat vero carmina, plena Dei.
475 Dixerat haec, nato motus instare, sibique.Multaque praeterea, tempore nacta iidein.
Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatusDeserit Arcadium Parrhasiumque larem.
Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
48o Siste, puer 4 lacrimas, ista ferenda tibi est.
Sic erat in fatis; nec te tua culpa fugai it;
Sed Deus: offenso.pulsus es urbe Deu.
Non meriti poenam pateris, sed Numinis iram,list aliquid magnis crimen abesse malis.
485 Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intraPectora pro facto spemqne metumque suo.
Nec tamen ut primus moere mala talia passus:Obruit ingentes ista procella viros.
Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris,4go Cadmus, in Aonia constitit exsul Iraino.
Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus Iason:
Et quos praeterea longa referre mora est.
Omne solum forti patria est; ut piscibus aequor:Yt volucri, vacuo quidquid in orbe patet.
4g5 Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.
Vocibus Evamler firmata mente parentisNave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
lamqueratem doctae monitu Carmentis in amnem5oo Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.
Fluminis illa latus, cui sunt vada iunctn Ferenti,Adspicit, et sparsas per loca sola casas.
Ytquc erat, immissis puppim stetit ante capillis;Continuitque manum ton a regentis iter.
Boo Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,Pinea non sano ter pede texta ferit.