Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

2S

P. OVIDII NASONIS

Ecce boves illuc ErytheYdas applicat lieros,Emensus longi claviger orbis iter.

545 Dumquc huic hospitium domus est Tegeaea; va-

gantur

Incustoditae laeta per arva boves.

Mane erat: excussus somno Tirynthius hospesDe numero tauros sentit abesse duos.

Nulla videt taciti quaerens vestigia furti:

55o Traxerat aversos Cacus in antra feros;

Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,Non leve finitimis hospitibusque malum.

Dira viro facies; vires pro corpore; corpusGrande: pater monstri Mulciber huius erat.555 Proque domo longis spelunca recessibus ingensAbdita, vix ipsis invenienda feris.

Ora super postes allixaque brachia pendent,Squalidaque humanis ossibus albet humus.Servata male parte boum love natus abibas:

5Go Mugitum rauco furta dedere sono.

Accipio revocamen, ait; vocemque secutusImpia per silvas ultor ad antra venit.

Ille aditum fracti praestruxerat obiice montis:Vix iuga movissent quinque bis illud opus.

5G5 Nititur hic humeris, coelum quoque sederat illis,Et vastum motu collabefactat onus.

Quod simul evulsum est, fragor aethera terruitipsum;

Ictaque subsedit pondere molis humus.

Prima movet Cacus collata proelia dextra;

570 llemque ferox saxis stipitibusque gerit.

Quis ubi nil agitur; patrias male fortis ad artesConfugit, et flammas ore sonante vomit.

Quas quoties proflat, spirare Typhoea credas,

Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.

576 Occupat Alcides: adductaquc elava trinodisTer quater adversi sedit in ore viri.