Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
 

FASTOIIVAI L1!?. I. 23

siste, puer, lacrimas: Proteus tua (lanitia levabit;

Quoque mmlu repares, quae periere, dabit.

Decipiat ne te versis tamen ille liguris;

Impediant geminas vincula firma manus. 3-0

Pervenit ad vatem invenis: resolutaquc somnoAlligat aequorei brachia capta senis.

Ille sua faciem transformis adulterat arte:

AIox domitus vinclis in sua membra redit.

Oraque caerulea tollens rorantia barba, o-jb

Qua, dixit, repares arte, requiris, apes?

Obrue mactati corpus tellure iuvenci:

Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.

Iussa facit pastor. Fervent examina putri

De bove: mille animas una necata dedit. 330

Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit;

Quas pia Dis ruris ferre solebat anus.

Quid tuti superest; animam cum ponat in arisLanigerumque pecus, ruricolaeque boves?

Placat equo Persis radiis Ilyperiona cinctum, 385.Ne detur celeri victima tarda Deo.

Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,

Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.

Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos:

Et quicunque tuas accolit, Haeme, nivds. ogoCaeditur et rigido Custodi ruris asellus.

Caussa pudenda quidem est, huic tamen apta Deo.Festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,Tertia quae solito tempore bruma refert.

DI quoque cultores in idem venere Lyaei, 3g5

Et quicunque ioci non alienus erat:

Panes,' et in Venerem Satyrorum prona inventus;

Quaeque colunt amnes solaque rura, Deae.

Venerat et senior pando Silenus asello,

Quique rubro pavidas inguine terret aves. 4oo

Dulcia qui dignum nemus in convivia nactiGramine vestitis accubuere toris.