22 P. OVIDII NASONIS
Et pecus antiquus dicebat Agonia sermo:
A eraque indicio est ultima caussa meo.
Vtque ea nunc certa est; ita rex placare sacrorumNumina lanigerae coniuge debet or is.
555 Aictima, quae dextra cecidit victrice, vocatur.Hostibus amotis hostia nomen habet.
Ante, Deos homini quod conciliare valeret,
Far erat, et puri lucida mica salis.
Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas5 io Acta per aequoreas hospita navis aquas.
Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,Nec luerant rubri cognitu lila croci.
Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,
Et non exiguo laurus adusta sono.
3i5 Si quis erat, factis prati de flore coronisQui posset violas addere, dives erat.
Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
In sacris nullum culter habebat opus.
Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,35o A lta suas merita caede nocentis opes.
Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis,Eruta setigerac coniperit ore suis.
Sus dederat poenas. Exemplo territus huiusPalmite debueras abstinuisse, caper.
555 Quem spectans aliquis dentes in vite prementem,Talia non tacito dicta dolore dedit:
Rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,In tua quod spargi cornua possit, erit.
A'erba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis5bo Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.
Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae.Quid bos, quid placidae commeruistis oves'!
Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatasATderat inceptos destituisse favos.
565 Caerula quem genetrix aegre solata dolentem,Addidit hacc dictis ultima verba suis: