Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24

P. OVIDII NASONIS

Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam.Hiscendas parce rivus agebat aquas,

4o5 NaVdcs effusis aliae sine pectinis usu,

Pars aderant, positis arte manuque comis.

Illa super suras tunicam collecta ministrat:

Altera dissuto pectus aperta sinu.

Exserit haec humerum: vestem trahit illa perherbas.

4io Impediunt teneros vincula nulla pedes.

Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent:

Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.

Te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt.Nequitia est, quae te non sinit esse senem.ii5 At ruber, hortorum decus et tutela, PriapusOmnibus ex illis Lotide captus erat.

II ane cupit, hanc optat: sola suspirat in illa:Signaque dat nutu; sollieitatque notis.

Fastus inest pulchris, sequiturque superbiaformam.

iao Irrisum vultu despicit illa suo.

Nox erat: et, vino somnum faciente, iaccbantCorpora, diversis victa sopore locis.

Lotis in herbosa, sub acernis ultima ramis,

Sicut erat lusu fessa, quievit luimo4^5 Surgit amans: animamque tenens, vestigia furtim.Suspenso digitis fert taciturna gradu.

Vt tetigit niveae secreta cubilia Nymphae;

Ipsa sui flatus ne souet aura, cavet.

Et iam linitima corpus librabat in herba:

43o Illa tamen multi plena soporis erat.

Gaudet: et, a pedibus tracto velamine, votaAd sua felici coeperat ire via.

Ecce rudens rauco Sileni vector asellusIntempestivos edidit ore sonos.

435 Territa consurgens Nymphe manibusque Priapumlteiicit, et fugiens concitat omne nemus.