21
FASTO 11VM L1B. 1.
Credibile est illos pariter vitiisque locisqueAltius humanis exseruisse caput. 3oo
Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,Ofliciumvc fori, militiaeve labor :
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco;
jWagnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera terris ; 5o5
Aetheraque ingenio supposuere suo.
Sic petitur coelum: non ut ferat Ossan Olympus,Summaque Peliacus sidera tangat apex.
Nos quoque sub ducibus coelum metabimur illis,Ponemusque suos ad stata signa dies. 3ia
lirgo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
Sparsaque coelesti rore madebit humus;
Octipedis frustra quaeruntur brachia Cancri;Praeceps occiduas ille subivit aquas.
Institerint Nonae: missi tibi nubibus atris 5i5
Signa dabunt imbres, exoriente Lyra.
Quatuor adde dies ductis ex ordine Nonis;
lanus Agonali luce piandus erit.
Nominis esse potes succinctus caussa minister,
Hostia coelitibus quo feriente cadit. 320
Qui calido strictos tincturus sanguine cultros,
Semper, Agone? rogas; nec nisi iussus agis.
Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, abactu
Nomen Agonalem credit habere diem.
Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum; 325Vna sit ut proprio littera demta loco.
An, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
A pecoris lux est ista notata metu?
Pars etiam, fieri solitis aetate priorumNomina de ludis Graia tulisse diem.
33o