20 P. OVIDII NASONIS
a 65 Et iam contigerat portam: Saturnia cuiusDemserat appositas insidiosa seras.
Cum tanto veritus committere numine pugnam,Ipse meae movi callidus artis opus;
Oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi;
270 Sumque repentinas eiaculatus aquas.
Ante tamen gelidis subieci sulphura venis:Clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis;
Quaeque fuit, tuto reddita forma loco est;
275 Ara mihi posita est, parvo coniuncta sacello:
Haec adolet flammis cum strue farra suis.
At cur pace lates, motisque recluderis armis !
Nec mora ; quaesiti reddita caussa mihi.
Vt populo reditus pateant ad bella profecto,
280 Tota patet demta janua nostra sera.
Pace fores obdo: ne.qua discedere possit:Caesareoque diu nomine clausus ero.
Dixit; et, attollens oculos diversa tuentes,Adspexit toto quidquid in orbe fuit.
285 Pax erat; et vestri, Germanice, caussa triumphiTradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas,lane, face aeternos, pacem, pacisque ministros:Neve suum, praesta, deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis;
2qo Sacravere Patres hac duo templa die.
Accepit Phoebo Nymphaque Coronide natumInsula, dividua quam premit amnis aqua,lupiter in parte est. Cepit locus unus utrumque:lunctaque sunt magno templa nepotis avo.
ag 5 Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque cadit-
que,
Dicere ? promissi pars sit et istn mei.
Felices animos, quibus haec cognoscere primis,Inque domos superas scandere cura fuit!