10 P. OVIDII NASONIS
125Praesideo foribus coeli cum mitibus Horis:lt, redit officio lupiter ipse meo.
Inde vocor lanus. Cui cum Cereale sacerdosImponit libum, mixtaque [arra sale:
Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem,i5o Et modo sacrilico Clusius ore vocor.
Scilicet alterno voluit rudis illa vetustasNomine diversas significare vices.
Vis mea narrata est: caussam nunc disce figurae.Iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
1 35 Omnis habet geminas, hinc atque hinc,ianua frontes:E quibus iiaec populum spectat; at illa Larem.Vtque sedens vester primi prope limina tectiInnitor egressus introitusque videt:
Sic ego prospicio coelestis ianitor. aulaevio Eoas partes, llesperiasque simul.
Ora vides llecates in tres vergentia partes,
Servet ut in ternas compita secta vias.
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,Cernere non moto corpore bina licet.
1 45 Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem,
Se mihi difficilem non fore, fassus erat.
Suinsi animum, gratesque Deo non territus egi:Verbaque sum, spectans, pauca locutus,humum.Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,i5o Qui melius per ver incipiendus erat?
Omnia tunc florent: tunc est nova temporis actas:Et nova de gravido palmite gemma tumet.
Et modo formatis amicitur frondibus arbos;Prodit et in summum seminis herba solum:i55 Et tepidum volucres_concentibus aera mulcent;Ludit et in pratis, luxuriatque pecus.
Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo ;
Et luteum celsa sub trabe lingit opus,
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro.
1 G 0 Haec anni novitas iure vocanda fuit.