15
FASTORVM L1B. I.
Ede simul caussam, cur de coelestibus unus,
Sitque quod a tergo, sitque quod ante, rides.
Haec ego cum sumtis agitarem mente tabellis;
Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tum sacer, ancipiti mirandus imagine, lamis cj5Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui; sensique metu riguisse capillos;
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,
Edidit hos nobis ore priore sonos: 100
Disce, metu posito, vates operose dierum,
Quod petis, et voces percipe mente meas.
Me Chaos antiqui, nam res sum prisca, vocabant.
Adspice, quam longi temporis acta canam.
Lucidus hic aer, et, quae tria corpora restant, iot>Ignis, aquae, tellus, Unus acervus erant.
Vt semel haec rerum secessit lite suarum,
Inque novas abiit massa soluta domos;
Flamma petit altum; propior locus aera cepit:Sederunt medio terra fretumque solo. i io
Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles,
In faciem redii dignaque membra Deo.
Nunc quoque, confusae quondam nota parvaligurae,
Ante quod est in me, postque videtur idenu;
Accipe, quaesitae quae caussa sit altera formae: n5
Hanc simul ut noris, oiliciumque meum.
Quidquid ubique vides, coelum, mare, nubila,terras;
Omnia sunt nostra clausa patentque manu.
Me penes est unum vasti custodia mundi:
Et ius vertendi cardinis omne meum est. 120
Cum libuit Pacem placidis emittere tectis;
Libera perpetuas ambulat illa vias.
Sanguine letifero totus miscebitur orbis,
Ni teneant rigidae condita bella serae.