412 T. L 1Y1I [U. C. 564. A. C. 188.3
dum, misso, ipse, quia Eumenem regem et decemlegatos ab Roma Ephesum venisse audierat, iussissequi Antiochi legatis, Apameam exercitum reduxit.
XXXVJII. Ibi ex decem legatorum sententia foe-dus in haec verba fere cum Antiocho conscriptumest: Amicitia regi Antiocho cum populo Romano hislegibus et conditionibus esto: Ne quem exercitum, quicum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rexper fines regni sui, eorumve,qui sub ditione eius erunt,transire sinito: neu commeatu, neu qua alia ope iuva-to. Idem Romani sociique Antiocho, et iis, qui subimperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius An-tiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve in Eu-ropam transeundi. Excedito urbibus, agris, vicis,castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem,et a valle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam ver-git. Ne qua arma efferto ex iis oppidis, agris, castel-lisque, quibus excedat: si qua extulit, quae quoqueoportebit, recte restituito. Ne militem,neu quem aliumex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium ci-ves, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho inlra-que fines eius regni sunt, Apameam omnes ante diemcertam redeunto. Qui ex regno Antiochi apud Romanossociosque sunt,iis ius abeundi manendique esto. Servosseu fugitivos, seu bello captos, seu qui liber captus auttransfuga erit,reddito Romanis sociisque. Elephantostradito omnes, neque alios parato. Tradito et naves lon-gas armamentaque earum: neveplures, quam decemnaves actuarias, quarum nulla plus quam triginta re-mis agatur, habeto: neve monerem ex belli causa, quodipse illaturus erit. Neve navigato citra Calycadnum,neve Sarpedonium, promontoria: extra quam, si quanavis pecuniam, stipendium, aut legatos, aut obsidesportabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus,quae sub ditione populi Romani sunt, Antiocho regiius ne esto; ne voluntarios quidem recipiendi. Rho-