Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

2

T. LIVII [U.C.55i.A. C.aoi.]

millia hominum triginta sex. Praeterea expeditio-nes Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque facias, continet. Sulpiciusconsul, adiuvantibus rege Attalo et lthodiis, bellumgerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius praetor.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

jMe quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac peri,culi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. Nametsi profiteri ausum, perscripturum res omnes Roma-nas, in partibus singulis tanti operis fatigari minimeconveniat; tamen, quum in mentem venit, tres etsexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico adsecundum bellum finitum) aeque multa volumina oc-cupasse mihi,quam occuparint quadringenti octogin-ta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium consu-lem, qui primus bellum Carthaginiensibus intulit;iam provideo animo, velut qui proximis litori vadisinducti mare pedibus ingrediuntur, quicquid progre-dior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profun-dum invehi,et crescere paene opus, quod prima quae-que perficiendo minui videbatur. Pacem Punicambellum Macedonicum excepit; periculo haudqua-quam comparandum, aut virtute ducis, aut militumrobore: claritate regum antiquorum, vetustaque fa-ma gentis, et magnitudine imperii, quo multam quon-dam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerantarmis, prope nobilius. Ceterum coeptum bellum ad-versus Philippum decem ferme ante annis, triennioprius depositum erat, quum Aetoli et belli et pacisfuissent causae. Vacuos deinde pace Punica iam