Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
258
Einzelbild herunterladen
 

25S

T. LIVII [U. C. 56i. A. G 191 .]

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXVI.

P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M. AciliumGlabrionem consules, inito magistratu,Patres, prius-quam de provinciis agerent, res divinas facere maio-ribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibuslectisternium maiorem partem anni fieri solet; pre-carique, quod senatus de novo bello in animo habe-ret, ut ea res senatui populoque Romano bene atquefeliciter eveniret. Ea omnia sacrificia laeta fuerunt,primisque hostiis perlitatum est: et ita haruspicesresponderunt, eo bello terminos populi Romani pro-pagari, victoriam ac triumphum ostendi. Haec quumrenuntiata essent, solutis religione animis, Patresrogationem ad populum ferri iusserunt: Vellent iu-berentne, cum Antiocho rege, quique eius sectam secu-ti essent, bellum inirit si ea rogatio perlata esset,tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad se-natum referrent. P. Cornelius eam rogationem per-tulit. Tum senatus decrevit, ut consules Italiam etGraeciam provincias sortirentur; cui Graecia evenis-set, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quin-ctius in eum provinciam ex auctoritate senatusscripsissetimperassetve, eum exercitum acciperet,quem M. Baebius praetor anno priore ex senatuscon-sulto in Macedoniam traiecisset. Et extra Italiampermissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis,ne supra quinque millium numerum, acciperet. L.Quinctium superioris anni consulem legari ad id belIum placuit. Alter consul, cui Italia provincia eve-