Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
97
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 30. 40. [tr.C. 555. A. C/ 197 .] 97

aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam at-que amicam, decem talenta argenti dono dedit, etdecem millia medimnum frumenti. Atque ita Cen-chreas ad naves rediit. Et Nabis, firmato praesidioArgis, Lacedaemonem regressus, quum ipse virosspoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos re-misit. Ea nunc singulas illustres, nunc simul pluresgenere inter se iunctas domum arcessendo, blandien-doque ac minando, non aurum modo iis, sed postre-mo vestsm quoque mundumque omnem muliebremademit.

EPITOME LIBRI XXXIII.

T. Quincthis Flamininus proconsul cum Philippoad Cynoscephalas in Thessalia acie victo delellavit.L. Quinctius Flaminimts, frater proconsulis, Acarna-nes, Leucade urbe, quod caput est Acarnanum , expu-gnata, in deditionem accepit. C. Sempronius Tudi-tantis praetor a Celtiberis cum exercitu caesus est.Attalus, a Thebis ob subitam valetudinem Pergamumtranslatus, decessit. Pax petenti Philippo, Graeciaelibertas data est. L. Furius Purpureo et ClaudiusMarcellus consules Boios et Insubres Gallos subege-runt. Marcellus triumphavit. Hannibal, frustra inAfrica bellum molitus, et ob hoc Romanis per episto-las adversae factionis principum delatus, propter me-tum Romanorum, qui legatos ad Carthaginiensiumsenatum de eo miserant, profugus ad Antiochum re-gem Syriae se contulit, bellum contra Romanos pa-rantem.

T. Lrv. Tom. IV.

G