Lib. XXXVIII. Cap. i. [TJ.C. 5C5. A. C. 189.] 371
viginti octo. Cum Ariarathe, rege Cappadociae, ami-citia iuncta est. Cn. Manlius, contradicentibus decemlegatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho con-scripserat, de Gallograecis, acta pro se causa in sena-tu, triumphavit. Scipio Africanus, die ei dicta, utquidam aiunt, a Q. Petillio tribuno plebis, ut quidam,a Saevio, quod praeda ex Antiocho capta aerariumfraudasset, postquam is dies venit, evocatus in RostraHac die, inquit, Quirites, Carthaginem vici: et, pro-sequente populo, Capitolium ascendit. Inde, ne am-plius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntariumexsilium Liternum concessit: incertum ibi, an Romae,defunctus. Nam eius monumentum utrobique fuit.L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem peculatuscrimine accusatus damnatusque, quum in vincula etcarcerem duceretur, Ti. Sempronius Gracchus, tribu-nus plebis, qui antea Scipionibus inimicus fuerat, in-tercessit; et ob id beneficium Africani filiam duxit.Quum quaestores in bona eius publice possidenda missiessent, non modo in iis ullum vestigium pecuniae re-qiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum,quantae summae erat damnatus. Collatam a cognatiset amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit :quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.
T. LIVII PATAVINI
LIBER XXXViri.
Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolis quidemquietae res fuerant, principio a gente Athamanumorto. Athamania ea tempestate, pulso Amynandro,sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio;
Aa 2