Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
370
Einzelbild herunterladen
 

370

T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.]

visum est, in Cretam insulam traiicere. Cydoniataebellum adversus Gortynios Gnossiosque gerebant, etcaptivorum Romanorum atque Italici generis ma-gnus numerus in servitute esse per totam insulamdicebatur. Classe ab Epheso profectus, quum pri-mum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates mi-sit, ut armis absisterent, captivosque in suis quaequeurbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatosmitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensespariter llomanosque pertinentibus ageret. Nihilmagnopere ea Cretenses moverunt: captivos, prae-ter Gortynios, nulli reddiderunt. Valerius Antias adquattuor millia captivorum, quia belli minas timue-runt, ex tota insula reddita scripsit: eamque causamFabio, quum rem nullam aliam gessisset, navalistriumphi impetrandi ab senatu fuisse. A Creta Ephe-sum Fabius rediit: inde tribus navibus in Thraciaeoram missis, ab Aeno et Maronea praesidia Antiochideduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.

EPITOME LIBHI XXXVIII.

M. Fulvius consul in Epiro Atnbracienses obsessosin deditionem accepit, Cephalleniam subegit, Aetolisperdomitis pacem dedit. Cn. Manlius consul, collegaeius, Gallograecos Tolistoboios, et Tectosagos, etTrocmos, quiBrenno duce in Asiam transierant, quumsoli citra Taurum montem non parerent, vicit. Eo-rum origo, et quemadmodum ea loca, quae tenent, oc-cupaverint, refertur. Exemplum quoque virtutis etpudicitiae in femina traditur. Nam quum Ortiagon-tis, regis Gallograecorum, uxor captiva esset, centu-rionem custodem, qui ei vim intulerat, occidit. Lu-strum a censoribus conditum est. Censa sunt civiumcapita ducenta quinquaginta octo millia et trecenta