Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
205
Einzelbild herunterladen
 

Ltn. XXXIV. Cap. 02. [U. C. 55g. A. C. i 9 3.] 205

tantum, ad urbem communiendam precario datum.Quicquid Byrsam sedem suam excesserint, vi atque in-iuria partum habere. Seque eum, de quo agatur, pro-bare eos posse, non modo semper, ex quo coeperint, sedne diu quidem cos possedisse. Per opportunitates, nuncillos, nunc reges Numidarum, usurpasse ius: semper-que penes eum possessionem fuisse, qui plus armis po-tuisset. Cuius conditionis res fuerit, priusquam ho-stes Romanis Carthaginienses, socius atque amictisrex Numidarum esset, eius sinerent esse: nec se inter-ponerent, quo minus, qui possent, tenerent: Respon-

deri, legatis utriusque partis placuit, missuros se inAfricam, qui inter populum Carthaginiensem et re-gem in re praesenti disceptarent. Missi R. ScipioAfricanus, et C. Cornelius Cethegus, et M. Minu-cius Rufus; audita inspectaque re, suspensa omnia,neutro inclinatis sententiis, reliquere. Id utrum suasponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, nontam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui. Nam, ni itae3set, unus Scipio, vel notitia rei, vel auctoritate,ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationempotuisset.

EPITOME LIBRI XXXV.

P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum Ephesicum Hannibale, qui se Antiocho iunxermt, collocutusest; ut, si fleri posset, metum ei, quem ex populo Ro-mano conceperat, eximeret. Inter alia quumquaere-ret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal erederet, respondit : Alexandrum Macedonum regem,quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset;quodque ultimas oras, quas visere supra spem huma-nam esset, peragrasset. Quaerenti deinde, quem se-