Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
53
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXI. Cai>. 50. [U.C.552. A.C.ano.] 53

munus gladiatorium datum al) iis: paria quinque etviginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta, decemvir sa-crorum, mortuus: in eius locum Al. Acilius Glabriosuffectus. Comitiis aediles curules creati sunt forte. ambo, qui statim occipere magistratum non possent; Nani C. Cornelius Cethegus absens creatus erat,i quum Hispaniam obtineret provinciam; C. ValeriusFlaccus, quem praesentem creaverant, quia llamen1 Dialis erat, iurare in leges non poterat: magistratumautem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges,non licebat gerere. Petente Flacco, ut legibus sol-i veretur, senatus decrevit, ut, si aedilis, qui pro se iu-raret, arbitratu consulum daret, consules, si iis vide-retur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem fer-rent. Datus, qui iuraret pro fratre, L. ValeriusFlaccus, praetor designatus. Tribuni ad plebem tu-lerunt, plebesque scivit, ut perinde esset, ac si ipseaedilis iurasset. Et de altero aedile scitum plebisest factum, rogantibus tribunis, quos duos in Hispa-niam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C.Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendumveniret, et L. Manlius Acidinus decederet de provin-cia multos post annos. Plebes Cn. Cornelio LentuloctL. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hi-. spania iussit.

EPITOME LIBRI XXXII. -

Complura prodigia ex diversis regionibus nuntia-ta referuntur: inter quae, in Macedonia in puppi lon-gae navis lauream esse natam. T. Quinctius Flami-ninus consul adversus Philippum feliciter pugnavit infaucibus Epiri, fugatumque coegit in regnum reverti.Ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociisAetolis et Athamanibus, vexavit. L. Quinctius Fla-